monumenta.ch > Ambrosius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 35
Audierunt hoc filiae Hierusalem, quod iam Dominus Iesus sibi Ecclesiam copulabat: et quia considerantes magnitudinem Verbi, imparem tantis nuptiis aestimabant; ne forte tantae copulae pondus sustinere non posset, excusant dicentes: Soror nostra parva, et ubera non habet . Sic enim qui volunt differre nuptias, excusare consuerunt, ut praetendant immaturae aetatis infirmitatem, et astruant quod ubera non habeat, quae nubilis significant tempus aetatis. Hoc solet symbolum commune omnibus virginibus esse nupturis; ut cum ubera coeperint eminere, tunc coniunctioni habiles iudicentur.